monumenta.ch > Plinius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 5
{II} hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti praesentius invento, [sola haec pugna est, cum venenum in visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit.